TELLUS-LURIS

TELLUS-LURIS
TELLUS-LURIS
terrae Dea, rerum omnium mater et alumna: quamquam frequenter pro ipsa terra accipitur. Prima ex elementis in Deos relata est: idque laxe acceptâ voce, ut signat hunc globum terrae et aquae, qui opponitur caelesti, h. e. aethereo et aereo corpori. Nec enim primitus inter aetheream, et aeriam substantiam, distinxêre; nec, terram colentes, seorsim aquam honore dignabantur caelesti. Imo Sapientes in Tellure universam coluêre Naturam; quarenus ea, ut femina, consideratur, prout attenditur vis Naturae seminibus, e mascula Naturae vi conceptis, novas rerum formas, nova corpora, producens; sive alia atque alia singularia eiusdem generis ac speciei pariens: Uri masculam illam Naturae vim Osiridem, Saturnum aliisque nominibus vocârunt, ita femineam hanc Isidem, Opim etc. appellantes. Donec paulatim gliscente Deorum Dearumque numerô, separatô dignati sunt cultu terram et aquam; separatô item aethera et aera. De Aegyptiis tamen non refragatur Vossius, si quis Aquam ab iis prius cultam arbitretur: de ceteris vero nationum aliter censendum esse statuens. Namque et Plato in Cratylo tradit, Graecorum antiquissimos tantummodo coluisle Solem, Lunam, Astra, Caelum ac Tellurem. Nec mirum adeo, si miseri illi ab aethereis corporibus prolapsi etiam sint ad Telluris cultum; quando post caelos ea princeps Mundi pars est: unde et Caeli ac Terrae nominibus, in Sacris quoque literis, rerum intelligitur universitas. Imo Deus die primâ dicitur fecisle Caelum et Terram; ut plane his debeatur principatus; utcumque diebus
sequentibus maior iis ornatus acceslerit. Etiam, uti in caelis Sol et sidera continuo se ingerunt, in sensus: ita in partibus Mundi inferioribus, primo oculis et corporis et mentis, Telluris se bona offerebant. Videbant homines hanc esse locum et sedem suam: atque eandem esse altricem et hominum et omnium animantium: hanc quoque esse metallorum et omnium divitiarum productricem. Quas ob causas Hesiodus principem illi in elementis locum tribuit: uti et Pher ecydes Syrius. Plato etiam in Timaeo vocat Deorum antiquissimam: ac Avicenna, l. de Caelo, c. ult. censet: Natur am primo propositam sibi habuisse productionem Terrae; dein autem elementa cetera, quia his egeat terra ad custodiam sui. Denique prope omnium ea est Veterum opimo, Tellurem esle Antiquam matrem; quam Caelo nuptam dixêre, quia ut in rerum generatione Caelum refert marem; sic in eadem Tellus eslet alma mater. Proin minime dubium, quin ea prae aliis visa sit divinum promereri cultum. Ut mirari quis merito possit, a Scriptore Salomonicae Sapientiae cultum eum praeteriri. Cum enimis c. 13. v. 2. referat cultum Caeli, Siderum, Ignis, Aeris, Venti et Aquae, de Tellure silet, quam tot Gentes, ut infra videbitur, coluêre. Praecipuae, earum Phryges, Syri, Aegyptii, Samothraces, Graeci, Romani: e quibus rum Graeci, tum Romani, non sub aliis modo nominibus, ut reliqui; sed et eô ipsô, quô vulgo hoc Elementum venit, illud venerati sunt. Apud Athenienses enim Dii nuptiales fuêre Ο᾿υρανὸς καὶ Γῆ, Caelum et Terra. Quibus connubiô iungendi sacra illa faciebant, quae προτέλεια γάμων dicebantur, vide Proclum, in Plat. Timaeum Comment. 5. Etiam leviculâ immutatione Elementi nomen habes, in Δημήτηρ; ut quae sic dicatur, quasi Γῆ μήτηρ: Item in Rhea, quae per metathesin ex ἔρα, ut hoc ex Hebr. erets. Similiter apud
romanos, rum Elementi, tum Numinis appellatio erat Tellus: quae et Tellumo, ut supra visum. Et quidem Telluris aedes, quae Romae prima memoretur, ea est, quam exstruxêre in area Cassii Spurii, publicatâ an. Urb. Cond. 268. Cicer. pro Domo et Val. Max. l. 6. c. 3. ex 1. Annô quoque 485. P. Sempronius Sophus aedem Telluris vovit, cum, acie iam instructâ, adversus Picentes, terra contremuisset, eaque res ingentem Romanis incussislet horrorem, sic ut ad pugnandum vix posent compelli, uti docet Florus, l. 1. c. 19. et Orosius, l. 4. Etiam Deae huius aedem memorat Plin. l. 34. c. 6. quam non multum abfuisse a Carinis, indicat Svertonius, de Illustr. Gramm. item P. Victor, qui in quarta collocat Urbis regione, itidem a Carinis non procul. Nec omitrendum, quod Telluris cultum primum Melissaeum quendam instituisse, Lactantius ex Didymo docet, l. 1. c. 22. Sed mirum potuisse pro Deo coli, quod vulgo omnes pro corpore haberent maximo: eôque ligonibus fodicare, calcare pedibus, cibi etiam retrimentis et humore obscenô conspurcare, non vererentur. Stultitiam hanc videbant prudentiores: Itaque dixêre, Tellurem esse animal, vel partem magni Animalis Mundi. A' qua sententia saeculô nostrô non abhorruisse videtur summus Mathematicus Keplerus. Ita enim is, l. de Cometis A. C. 1618. Facultas mundi sublunaris Cometam persentiscit atque obstupescit, unaque facultates coeterae omnium rerum sublunarum. Ac postea. Facultas teluris, insolenti Cometae apparitione consternata, unô terrestris superficiei locô multum exsudat valporum, pro qualitate illis partis sui corporis, hinc diuturnae pluvia et eluviones. Quae referre est refellere. Non male de Telluris cultu sui temporis homine,s his verbis, admonuit Lucretius, l. 2. v. 654.
Heic si quis mare Neptunum Cereremque vocare
Constituet fruges et Bacchi nomine abuti
Mavolt, quam laticis proprium proferre vocamen:
Concedamus, ut hic Terrarum dictitet orbem
Esse Deûm Matrem, dum re non sit tamen apse.
Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 4. Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 51. et seqq. Alios, ut et infra in voce Terra.
Nomina varia, quibus Tellus olim culta.
α Apid, apud Scythas, Herodor. Melpomene. β. Atergatis, dicta ab Assyriis est, ut exponit Phurnutus, περὶ θεῶν. Vide quoque Macrob. Sat. l. 1. c. 23. Vossius tamen, non solum Terram, sed omnem Naturam Soli subiectam, hôc nomine vult intellectam, l. 2. c. 55. γ. Bendis, Thracibus tum Lunam, tum terram signabat; more priscô quô Lunam Terramque eôdem cultu complectebantur. Vide Hesych. δ. Bona Dea, apud Romanos appellata est, cuius festum Damium, Dorice Δάμιον, pro δήμιον. ε. Cabiri Samothracum, cum 4. quibusdam recenseantur, ex his Axieros, Terram frugiferam: Axiocersus, interiorem terram ratione virtutis activae: Axiocersa, eandem ratione passivae, denotârunt. Interpres Apollonii Argonaut. ζ. Camillus, Cabirorum quartus, idem cum Mercurio Terrestri, cui χύτρους seu Ollare festum sacrârunt, priorum trium administer fuit. Idem et Cadoles dictus. Vide Dion Halicarn. l. 2. η. Ceres, apud Romanos terram frugiferam designavit, hinc quasi Geres quibusdam, quod sruges geras. Intelligenda autem terrestris Ceres, quae θεὸς χθονία, et cuius Festum χθόνια, Pausan. in Corinth. Caelestis enim Luna fuit. θ. Cybeles nomine, apud Phrygas fuit celebris: per quam vel sola, vel praecipue Tellus, indigitata est. Cuius varia rursus nomina, quae vide sura. ι. Dea Syria sive Hieropolitana, apud Syros, et ab urbe Hieropoli dicta est. Vide supra suo lecô. κ.. Derceto, vide Atergatis. λ. Dit potes Latinis, qui Graecis θεοὶ δυνατὸι. Samothracibus culti, fuêre Telus et Caelus, Varro de .L. L. l. 4. Secundum Macrobium, Saturn. l. 3. c. 4. Iuppiter, i. e. medius et imus aether, cum summo aere: Minerva seu supremus aether, et Iuno, i. e. medius ac imus aer, cum Terra. μ. Δημήτηρ. Vide supra. v. Erigone, eadem ae Atergatis aut Ceres; hinc spicastenet. Vide Bassum Comment. in Germanic. Aratea, uhi de Virginis signo. ξ. Fauna, quae et Fatua, apud Romanos culta est, Vosl. l. 1. c. 12. ο. Flora, apud eosdem: Quô nomine Tellus plantifera, ac praecipue florifera intelligenda. π. Fornax, apud eosdem, frumento praeerat, sed cum fornacibus torreretur. ρ. hertha, Germanis in veneratione
fuit; quibus etiamnum Erde: sicut Anglis Earth, ex Graeco ἔρα, quod ab Hebr. Erets, dicitur. 6. Hostilina, quod in segete aristae novae aliae alias hostirent, i. e. aequarent, Romanis vocata est. 7. Isis, apud Aegyptios, venerationem invenit, eadem cum Cerere. Non universa tamen per Isidem signata est Tellus, sed ea tantum; quae a Nilo fecundata: eoque ex Nili et Isidis concubitu Orus natus fingitur, i. e. aeris ac terrae temperies, rebus producendis apta, Plut. de Is. et Osir. v. Iuno, apud Romanos itidem Terram denotavit, nempe Naturam Iovi
subdiram, seu aeri. Servius Aeneid. l. 8. φ. Lactucina vel Lactens, a lactenti frumento, apud eosdem cognominata est. χ. Mercurius terrestris, vide paulo suprâ Camillus. ψ. Nodina vel Nodinus, seu Nodotus, Romanis, a nodis et geniculis plantarum dicti. ω Ops, vide suô locô. αα. Orthesia, Thracibus in cultu fuit. ββ. Pachamamae nomine, Pervanis culta est. Ios. Acosta, l. 5. c. 4. γγ. Pales, vide supra. δδ. πανδεχὴς, cognomen Isidis. εε. Patalena, cum segeres et follicuili patesceunt, Romanis appellata est. ζζ. Pluto Graecis Romanisque cultus, Telluris divitias indigitavit. Sic sub Ditis nomine Celtis olim Tellus culta, unde et originem suae gentis areessebant, Caes. de bello Gall. l. 6. c. 17. ηη.. Polybaea, cognom. Proserpinae. θθ. Pomona, pomorum Praeses, apud Romanos. ιι. Proserpina, Graece Περσεφόνη; eadem cum Tellure, Is. Tzetzes in Lycophr. Sic tamen. ut Ceres, mater eius, Lunam: ipsa vero, vim Terrae frugiferam noter. Item, ut Ceres segetem, ipsa semen, eiusque receptricem terram inferam. κκ. Puta, ab arboribus putandis, apud Romanos. λλ. Rhea, Phrygibus in praecipuo honore. Vide supra. μμ. Robigus, quatenus robiginem a segete arcere credebatur, inter Telluris quoque Deos fuit. νν. Segesta, nomen sortita a segete; Plin. l. 18. c. 2. ξξ. Sera, a serendo: Utriusque simulacrum Romae in Circo fuit. οο. Spinensis, vide supra. Ut et ππ.. Sterculius: in cuius cultu Telluri, fimo laetanti: vel Narurae virtuti, quâplantae, post fimum agro adspersum, feliciter proveniunt, litabatur. ρρ. Tellus culta Graecis, Samothracibus, Romanis, Germanis, Scythis, Tartaris, ipsô Elementi nomine, Γῆ, Tellus, Herthus vel a etc. σσ. Θεοὶ δυνατοὶ, vide paulo supra Drvi potes. ττ. Τιθην´η, Isidis cognomen. υυ. Tutulina, Romanis, quod segetis tutatrix. φφ. Venus Byblia, Phoenicibus in veneratione, aggregatum quid erat ex Luna et globo Terraqueo, quatenus ab iis generantur omnia, quibus genus nutritur humanum, Vosl. l. 2. c. 55. χχ. Vesta quoque Tellurem signavit, Graecis Latinisque. Vide Suidam in Γῆςἄγαλμα, et Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 10. ψψ. Volutrina, apud Romanos etiam dicta est Tellus; ab involucris segetis etc. Sic apud Scythas Α᾿πίας nomine Tellurem in honore fuisse, testis est Herodorus Melpom. ut alia omittam. Nec vero solum tota terra, sed et partes eius exiguae honorem invenêre divinum. Montes pro Diis habuêre Cappadoces et Daci, Voss. Orat. Instit. l. 1. c.
5. sect. 39. De Carmelo monte; vide Tacit. Hist. 2. l.c.78. De Pervanis, Ios. Acostam, l. 5. c. 2. Apud Graecos Romanosque urbs Roma pro Numine fuit: quod non κατα μεταφορὰ solum, sed proprie eriam accipiendum esse, hinc patet, quod inter sidereos recepta polos, dicitur Claud. Rutilio, Itiner. l. 1. et templum Romae habuit, cuius meminêre Livius et alii multi: uti pluribus dictum Vossio, Orat. Institut. l. 4. c. 6. sect. 5. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”